Gefunden 1607 Ergebnisse für: Eorum
Corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt. (Liber Baruch 6, 19)
Nigræ fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit. (Liber Baruch 6, 20)
Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctuæ, et hirundines, et aves etiam, similiter et cattæ. (Liber Baruch 6, 21)
Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt: neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit: sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur. (Liber Baruch 6, 26)
Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum, et abutuntur: similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti, aliquid impertiunt. (Liber Baruch 6, 27)
De sacrificiis eorum fœtæ et menstruatæ contingunt. Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos. (Liber Baruch 6, 28)
et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas, et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt. (Liber Baruch 6, 30)
Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas et filios suos. (Liber Baruch 6, 32)
ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit quod præceptum est ei: hæc autem neque speciebus, neque virtutibus, uni eorum similia sunt. (Liber Baruch 6, 62)
et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis. (Prophetia Ezechielis 1, 5)
Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli: et scintillæ quasi aspectus æris candentis. (Prophetia Ezechielis 1, 7)
Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus: et facies et pennas per quatuor partes habebant. (Prophetia Ezechielis 1, 8)