Mosaico decorativo

Fundar 4456 Resultados para: Dominus Deus

  • Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum: et dissipabo terram et plenitudinem ejus manu alienorum: ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 30, 12)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis: et dux de terra Ægypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Ægypti. (Prophetia Ezechielis 30, 13)

  • Et judicia faciam in Ægypto: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 30, 19)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad Pharaonem regem Ægypti, et comminuam brachium ejus forte, sed confractum: et dejiciam gladium de manu ejus, (Prophetia Ezechielis 30, 22)

  • Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis concident: et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Ægypti. (Prophetia Ezechielis 30, 25)

  • Et dispergam Ægyptum in nationes, et ventilabo eos in terras: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 30, 26)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua: (Prophetia Ezechielis 31, 10)

  • Hæc dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos, induxi luctum: operui eum abysso, et prohibui flumina ejus, et coërcui aquas multas: contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt. (Prophetia Ezechielis 31, 15)

  • Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam: in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio: ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 31, 18)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea. (Prophetia Ezechielis 32, 3)

  • Omnia luminaria cæli mœrere faciam super te, et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terræ, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 8)

  • Quia hæc dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet tibi. (Prophetia Ezechielis 32, 11)


"O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança." São Padre Pio de Pietrelcina