Gefunden 4456 Ergebnisse für: Dominus Deus
Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum: et dissipabo terram et plenitudinem ejus manu alienorum: ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 30, 12)
Hæc dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis: et dux de terra Ægypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Ægypti. (Prophetia Ezechielis 30, 13)
Et judicia faciam in Ægypto: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 30, 19)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad Pharaonem regem Ægypti, et comminuam brachium ejus forte, sed confractum: et dejiciam gladium de manu ejus, (Prophetia Ezechielis 30, 22)
Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis concident: et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Ægypti. (Prophetia Ezechielis 30, 25)
Et dispergam Ægyptum in nationes, et ventilabo eos in terras: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 30, 26)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua: (Prophetia Ezechielis 31, 10)
Hæc dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos, induxi luctum: operui eum abysso, et prohibui flumina ejus, et coërcui aquas multas: contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt. (Prophetia Ezechielis 31, 15)
Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam: in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio: ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 31, 18)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea. (Prophetia Ezechielis 32, 3)
Omnia luminaria cæli mœrere faciam super te, et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terræ, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 8)
Quia hæc dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet tibi. (Prophetia Ezechielis 32, 11)