Mosaico decorativo

Fundar 4456 Resultados para: Dominus Deus

  • Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum, (Liber Genesis 30, 17)

  • et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar. (Liber Genesis 30, 18)

  • et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon. (Liber Genesis 30, 20)

  • Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus. (Liber Genesis 30, 22)

  • Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum. (Liber Genesis 30, 23)

  • Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum. (Liber Genesis 30, 24)

  • Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te: (Liber Genesis 30, 27)

  • Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ. (Liber Genesis 30, 30)

  • dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum. (Liber Genesis 31, 5)

  • Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. (Liber Genesis 31, 7)

  • Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi. (Liber Genesis 31, 9)

  • Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ. (Liber Genesis 31, 13)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina