Encontrados 4456 resultados para: Dominus Deus
Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum, (Liber Genesis 30, 17)
et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar. (Liber Genesis 30, 18)
et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon. (Liber Genesis 30, 20)
Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus. (Liber Genesis 30, 22)
Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum. (Liber Genesis 30, 23)
Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum. (Liber Genesis 30, 24)
Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te: (Liber Genesis 30, 27)
Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ. (Liber Genesis 30, 30)
dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum. (Liber Genesis 31, 5)
Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. (Liber Genesis 31, 7)
Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi. (Liber Genesis 31, 9)
Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ. (Liber Genesis 31, 13)