Fundar 8719 Resultados para: Dom
senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis: et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. (Prophetia Ezechielis 9, 6)
Et dixit ad eos: Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate. (Prophetia Ezechielis 9, 7)
Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu ! heu ! heu ! Domine Deus: ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem? (Prophetia Ezechielis 9, 8)
Et dixit ad me: Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. (Prophetia Ezechielis 9, 9)
Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. (Prophetia Ezechielis 10, 3)
Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini. (Prophetia Ezechielis 10, 4)
Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim. (Prophetia Ezechielis 10, 18)
Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt: et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea. (Prophetia Ezechielis 10, 19)
Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portæ viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi. (Prophetia Ezechielis 11, 1)
dicentes: Nonne dudum ædificatæ sunt domus? hæc est lebes, nos autem carnes. (Prophetia Ezechielis 11, 3)
Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Hæc dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi. (Prophetia Ezechielis 11, 5)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes: et educam vos de medio ejus. (Prophetia Ezechielis 11, 7)