Mosaico decorativo

Fondare 8719 Risultati per: Dom

  • senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis: et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. (Prophetia Ezechielis 9, 6)

  • Et dixit ad eos: Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate. (Prophetia Ezechielis 9, 7)

  • Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu ! heu ! heu ! Domine Deus: ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem? (Prophetia Ezechielis 9, 8)

  • Et dixit ad me: Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. (Prophetia Ezechielis 9, 9)

  • Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. (Prophetia Ezechielis 10, 3)

  • Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini. (Prophetia Ezechielis 10, 4)

  • Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim. (Prophetia Ezechielis 10, 18)

  • Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt: et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea. (Prophetia Ezechielis 10, 19)

  • Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum: et ecce in introitu portæ viginti quinque viri: et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi. (Prophetia Ezechielis 11, 1)

  • dicentes: Nonne dudum ædificatæ sunt domus? hæc est lebes, nos autem carnes. (Prophetia Ezechielis 11, 3)

  • Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me: Loquere: Hæc dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi. (Prophetia Ezechielis 11, 5)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes: et educam vos de medio ejus. (Prophetia Ezechielis 11, 7)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina