Mosaico decorativo

Fundar 8719 Resultados para: Dom

  • Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar: laudate, habitatores petræ ; de vertice montium clamabunt. (Liber Isaiae 42, 11)

  • Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt. (Liber Isaiae 42, 12)

  • Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabit zelum ; vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur. (Liber Isaiae 42, 13)

  • Quis cæcus, nisi servus meus ; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? quis cæcus, nisi qui venundatus est? et quis cæcus, nisi servus Domini? (Liber Isaiae 42, 19)

  • Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret. (Liber Isaiae 42, 21)

  • Ipse autem populus direptus, et vastatus ; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt ; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat ; in direptionem, nec est qui dicat: Redde. (Liber Isaiae 42, 22)

  • Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus? nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus. (Liber Isaiae 42, 24)

  • Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. (Liber Isaiae 43, 1)

  • Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthiopiam, et Saba, pro te. (Liber Isaiae 43, 3)

  • Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum ; ante me non est formatus Deus, et post me non erit. (Liber Isaiae 43, 10)

  • Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. (Liber Isaiae 43, 11)

  • Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus. (Liber Isaiae 43, 12)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina