Found 8719 Results for: Dom
Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar: laudate, habitatores petræ ; de vertice montium clamabunt. (Liber Isaiae 42, 11)
Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt. (Liber Isaiae 42, 12)
Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabit zelum ; vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur. (Liber Isaiae 42, 13)
Quis cæcus, nisi servus meus ; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? quis cæcus, nisi qui venundatus est? et quis cæcus, nisi servus Domini? (Liber Isaiae 42, 19)
Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret. (Liber Isaiae 42, 21)
Ipse autem populus direptus, et vastatus ; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt ; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat ; in direptionem, nec est qui dicat: Redde. (Liber Isaiae 42, 22)
Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus? nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus. (Liber Isaiae 42, 24)
Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. (Liber Isaiae 43, 1)
Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthiopiam, et Saba, pro te. (Liber Isaiae 43, 3)
Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum ; ante me non est formatus Deus, et post me non erit. (Liber Isaiae 43, 10)
Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. (Liber Isaiae 43, 11)
Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus. (Liber Isaiae 43, 12)