Fundar 8719 Resultados para: Dom
Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. (Liber Proverbiorum 19, 17)
Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit. (Liber Proverbiorum 19, 21)
Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima. (Liber Proverbiorum 19, 23)
Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque. (Liber Proverbiorum 20, 12)
Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te. (Liber Proverbiorum 20, 22)
Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona. (Liber Proverbiorum 20, 23)
A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? (Liber Proverbiorum 20, 24)
Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris. (Liber Proverbiorum 20, 27)
Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. (Liber Proverbiorum 21, 1)
Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus. (Liber Proverbiorum 21, 2)
Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ. (Liber Proverbiorum 21, 3)
Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. (Liber Proverbiorum 21, 9)