Fundar 8719 Resultados para: Dom
Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo. (Liber Proverbiorum 15, 27)
Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet. (Liber Proverbiorum 15, 29)
Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas. (Liber Proverbiorum 15, 33)
Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. (Liber Proverbiorum 16, 1)
Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus. (Liber Proverbiorum 16, 2)
Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ. (Liber Proverbiorum 16, 3)
Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum. (Liber Proverbiorum 16, 4)
Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. (Liber Proverbiorum 16, 5)
Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. (Liber Proverbiorum 16, 6)
Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. (Liber Proverbiorum 16, 7)
Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus. (Liber Proverbiorum 16, 9)
Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. (Liber Proverbiorum 16, 11)