Mosaico decorativo

Fundar 5132 Resultados para: Deuteronomy I Moses Autem Legem

  • Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. (Liber Proverbiorum 14, 12)

  • Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. (Liber Proverbiorum 14, 15)

  • Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. (Liber Proverbiorum 14, 21)

  • In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. (Liber Proverbiorum 14, 23)

  • Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. (Liber Proverbiorum 14, 29)

  • Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis. (Liber Proverbiorum 14, 31)

  • In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua. (Liber Proverbiorum 14, 32)

  • Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum. (Liber Proverbiorum 14, 34)

  • Lingua placabilis lignum vitæ ; quæ autem immoderata est conteret spiritum. (Liber Proverbiorum 15, 4)

  • Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur. (Liber Proverbiorum 15, 5)

  • Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo. (Liber Proverbiorum 15, 27)

  • Qui abjicit disciplinam despicit animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis. (Liber Proverbiorum 15, 32)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina