Fondare 5132 Risultati per: Deuteronomy I Moses Autem Legem
Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. (Liber Proverbiorum 14, 12)
Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. (Liber Proverbiorum 14, 15)
Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. (Liber Proverbiorum 14, 21)
In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. (Liber Proverbiorum 14, 23)
Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. (Liber Proverbiorum 14, 29)
Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis. (Liber Proverbiorum 14, 31)
In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua. (Liber Proverbiorum 14, 32)
Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum. (Liber Proverbiorum 14, 34)
Lingua placabilis lignum vitæ ; quæ autem immoderata est conteret spiritum. (Liber Proverbiorum 15, 4)
Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est: cogitationes autem impiorum eradicabuntur. (Liber Proverbiorum 15, 5)
Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo. (Liber Proverbiorum 15, 27)
Qui abjicit disciplinam despicit animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis. (Liber Proverbiorum 15, 32)