Fundar 2837 Resultados para: Deus: Legatum David
Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. (Liber Isaiae 19, 4)
Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est. (Liber Isaiae 21, 17)
Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt ; et congregastis aquas piscinæ inferioris, (Liber Isaiae 22, 9)
Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci ; (Liber Isaiae 22, 12)
Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. (Liber Isaiae 22, 14)
Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum: (Liber Isaiae 22, 15)
Et dabo clavem domus David super humerum ejus ; et aperiet, et non erit qui claudat ; et claudet, et non erit qui aperiat. (Liber Isaiae 22, 22)
Domine, Deus meus es tu ; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen. (Liber Isaiae 25, 1)
Præcipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est. (Liber Isaiae 25, 8)
Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste ; exspectavimus eum, et salvabit nos ; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus. (Liber Isaiae 25, 9)
Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te ; tantum in te recordemur nominis tui. (Liber Isaiae 26, 13)
Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum ; qui crediderit, non festinet. (Liber Isaiae 28, 16)