Mosaico decorativo

Talált 2837 Eredmények: Deus: Legatum David

  • Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. (Liber Isaiae 19, 4)

  • Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est. (Liber Isaiae 21, 17)

  • Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt ; et congregastis aquas piscinæ inferioris, (Liber Isaiae 22, 9)

  • Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci ; (Liber Isaiae 22, 12)

  • Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. (Liber Isaiae 22, 14)

  • Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum: (Liber Isaiae 22, 15)

  • Et dabo clavem domus David super humerum ejus ; et aperiet, et non erit qui claudat ; et claudet, et non erit qui aperiat. (Liber Isaiae 22, 22)

  • Domine, Deus meus es tu ; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen. (Liber Isaiae 25, 1)

  • Præcipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est. (Liber Isaiae 25, 8)

  • Et dicet in die illa: Ecce Deus noster iste ; exspectavimus eum, et salvabit nos ; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus. (Liber Isaiae 25, 9)

  • Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te ; tantum in te recordemur nominis tui. (Liber Isaiae 26, 13)

  • Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum ; qui crediderit, non festinet. (Liber Isaiae 28, 16)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina