Mosaico decorativo

Fundar 1517 Resultados para: Dei

  • Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. (Actus Apostolorum 18, 11)

  • Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei. (Actus Apostolorum 19, 8)

  • Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur. (Actus Apostolorum 19, 20)

  • Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei. (Actus Apostolorum 20, 24)

  • Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei. (Actus Apostolorum 20, 25)

  • Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. (Actus Apostolorum 20, 27)

  • Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. (Actus Apostolorum 20, 28)

  • Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis. (Actus Apostolorum 23, 4)

  • Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses, (Actus Apostolorum 26, 22)

  • Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, (Actus Apostolorum 27, 23)

  • Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam. (Actus Apostolorum 28, 23)

  • Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. (Actus Apostolorum 28, 28)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina