Znaleziono 1517 Wyniki dla: Dei
Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. (Actus Apostolorum 18, 11)
Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei. (Actus Apostolorum 19, 8)
Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur. (Actus Apostolorum 19, 20)
Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei. (Actus Apostolorum 20, 24)
Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei. (Actus Apostolorum 20, 25)
Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. (Actus Apostolorum 20, 27)
Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. (Actus Apostolorum 20, 28)
Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis. (Actus Apostolorum 23, 4)
Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses, (Actus Apostolorum 26, 22)
Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, (Actus Apostolorum 27, 23)
Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam. (Actus Apostolorum 28, 23)
Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. (Actus Apostolorum 28, 28)