Fundar 32 Resultados para: videbitis

  • Respondit Iudas: “Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi dicens: "Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum". (Liber Genesis 43, 3)

  • sin autem non vis, non ibimus. Vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis dicens: "Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo"”. (Liber Genesis 43, 5)

  • Et dixisti servis tuis: "Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam". (Liber Genesis 44, 23)

  • Et ait Moyses ad populum: “Nolite timere; state et videte salutem Domini, quam facturus est vobis hodie; Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. (Liber Exodus 14, 13)

  • et mane videbitis gloriam Domini. Audivit enim murmur vestrum contra Dominum. Nos vero quid sumus, quia mussitatis contra nos?”. (Liber Exodus 16, 7)

  • Quas cum videbitis, recordabimini omnium mandatorum Domini eaque facietis nec sequamini cogitationes vestras et oculos per res varias fornicantes, (Liber Numeri 15, 39)

  • Numquid non messis tritici est hodie? Invocabo Dominum, et dabit tonitrua et pluvias; et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem”. (Liber I Samuelis 12, 17)

  • Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum neque pluviam, et torrens replebitur aquis; et bibetis vos et pecora et iumenta vestra. (Liber II Regum 3, 17)

  • Non eritis vos, qui dimicabitis; sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos, o Iuda et Ierusalem. Nolite timere nec paveatis; cras egredimini contra eos, et Dominus erit vobiscum”. (Liber II Paralipomenon 20, 17)

  • Omnes habitatores orbis et in terra commorantes, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis et, cum clanguerit tuba, audietis. (Liber Isaiae 18, 3)

  • Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, et manifestabitur manus Domini in servis eius, et indignabitur inimicis suis. (Liber Isaiae 66, 14)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ecce prophetae dicunt eis: “Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto””. (Liber Ieremiae 14, 13)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina