Fundar 1002 Resultados para: via

  • emittamque in vos bestias agri, quae absque liberis vos faciant et deleant pecora vestra et ad paucitatem vos redigant, desertaeque fiant viae vestrae. (Liber Leviticus 26, 22)

  • “Suscipe ab eis, ut serviant in ministerio tabernaculi conventus, et trades ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui”. (Liber Numeri 7, 5)

  • et agitabit Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio eius. (Liber Numeri 8, 11)

  • et postea ingredientur, ut serviant tabernaculo conventus. Sicque purificabis et agitabis eos, (Liber Numeri 8, 15)

  • tradidique eos dono Aaron et filiis eius de medio filiorum Israel, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo conventus et expient pro eis, ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium”. (Liber Numeri 8, 19)

  • “Loquere filiis Israel: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Pascha Domino (Liber Numeri 9, 10)

  • Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum. (Liber Numeri 10, 33)

  • Cui respondit Dominus: “Numquid manus Domini abbreviata est? Iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur an non”. (Liber Numeri 11, 23)

  • Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus, cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri”. (Liber Numeri 14, 25)

  • Ego sumpsi fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi conventus. (Liber Numeri 18, 6)

  • obsecramus, ut nobis transire liceat per terram tuam: non ibimus per agros nec per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis; sed gradiemur via regia, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos”. (Liber Numeri 20, 17)

  • Dixeruntque filii Israel: “Per tritam gradiemur viam et, si biberimus aquas tuas ego et pecora mea, dabo, quod iustum est: nulla erit in pretio difficultas; tantum velociter transeamus”. (Liber Numeri 20, 19)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina