Fundar 136 Resultados para: veni
et dixit ad illum: “Exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram, quam tibi monstravero”. (Actus Apostolorum 7, 3)
Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos; et nunc veni, mittam te in Aegyptum”. (Actus Apostolorum 7, 34)
propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me”. (Actus Apostolorum 10, 29)
Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus veni Damascum. (Actus Apostolorum 22, 11)
Post annos autem plures, eleemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes; (Actus Apostolorum 24, 17)
Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimita tem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 1)
Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum. (Epistula II ad Corinthios 1, 23)
Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae. (Epistula ad Galatas 1, 21)
Et vidi, cum aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audi vi unum de quattuor animalibus dicens tamquam voce tonitrui: “Veni”. (Apocalypsis Ioannis 6, 1)
Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal dicens: “Veni”. (Apocalypsis Ioannis 6, 3)
Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal dicens: “Veni”. Et vidi: et ecce equus niger; et, qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua. (Apocalypsis Ioannis 6, 5)
Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: “Veni”. (Apocalypsis Ioannis 6, 7)