Fundar 251 Resultados para: unus
Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit. (Liber Psalmorum 106, 11)
Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo scripti erant omnes dies: ficti erant, et nondum erat unus ex eis. (Liber Psalmorum 139, 16)
Et scripsit rex Antiochus omni regno suo, ut essent universi populus unus, (Liber I Maccabaeorum 1, 41)
Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. (Liber I Maccabaeorum 7, 46)
Eleazarus quidam, unus de primoribus scribarum, vir iam aetate provectus et aspectu faciei decorus, aperto ore compellebatur carnem porcinam manducare. (Liber II Maccabaeorum 6, 18)
Unus autem ex illis exstans prior locutor sic ait: “Quid es quaesiturus, et quid vis discere a nobis? Parati sumus mori magis quam patrias leges praevaricari”. (Liber II Maccabaeorum 7, 2)
“Sapientis oculi in capite eius, stultus in tenebris ambulat”; et didici quod unus utriusque esset interitus. (Liber Ecclesiastes 2, 14)
Et dixi in corde meo: “Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam?”. Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)
unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis, nec recogitat dicens: “Cui laboro et fraudo animam meam bonis?”. In hoc quoque vanitas est et occupatio pessima. (Liber Ecclesiastes 4, 8)
quia si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se. (Liber Ecclesiastes 4, 10)
Insuper, si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet? (Liber Ecclesiastes 4, 11)
Melior est sapientia quam arma bellica; sed unus, qui peccaverit, multa bona perdet. (Liber Ecclesiastes 9, 18)