Fundar 38 Resultados para: turbae
Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, (Evangelium secundum Matthaeum 15, 30)
Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: “Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 32)
Et praecepit turbae, ut discumberet super terram; (Evangelium secundum Matthaeum 15, 35)
Et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 2)
Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: “Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis!”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 9)
Turbae autem dicebant: “Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 11)
Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 33)
Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum, quem voluissent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 15)
Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae. (Evangelium secundum Marcum 8, 6)
Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos. (Evangelium secundum Marcum 10, 1)
Et interrogabant eum turbae dicentes: “Quid ergo faciemus?”. (Evangelium secundum Lucam 3, 10)
Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. (Evangelium secundum Lucam 4, 42)