Fundar 7 Resultados para: transissent
Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 10)
Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum; (Liber Genesis 8, 6)
Cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas foederis, (Liber Deuteronomii 9, 11)
Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini; sacerdotesque pergebant ante populum. (Liber Iosue 4, 11)
Perierant autem asinae Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul filium suum: “Tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas”. Qui cum transissent per montem Ephraim (Liber I Samuelis 9, 3)
Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: “Postula, quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te”. Dixitque Eliseus: “Obsecro, ut fiant duae partes spiritus tui in me”. (Liber II Regum 2, 9)
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: “Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis”. Sic faciebat Iob cunctis diebus. (Liber Iob 1, 5)