Fundar 1248 Resultados para: suo
Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; (Evangelium secundum Lucam 1, 51)
Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: “Quid putas puer iste erit?”. Etenim manus Domini erat cum illo. (Evangelium secundum Lucam 1, 66)
Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 19)
Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 51)
Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit: (Evangelium secundum Lucam 6, 13)
Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat: “Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 6, 20)
Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. (Evangelium secundum Lucam 6, 44)
Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: “Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos”. (Evangelium secundum Lucam 9, 14)
Stupebant autem omnes in magnitudine Dei. Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos: (Evangelium secundum Lucam 9, 43)
Dixitque ei Iesus: “Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei”. (Evangelium secundum Lucam 9, 60)
Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessa vit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: “Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos”. (Evangelium secundum Lucam 11, 1)
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te”. (Evangelium secundum Lucam 11, 36)