Fundar 1009 Resultados para: sub

  • quibus oportet silentium imponere, quia universas domos subvertunt docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia. (Epistula ad Titum 1, 11)

  • prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei. (Epistula ad Titum 2, 5)

  • Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes, (Epistula ad Titum 2, 9)

  • Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse, (Epistula ad Titum 3, 1)

  • sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, proprio iudicio condemnatus. (Epistula ad Titum 3, 11)

  • qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis, (Epistula ad Hebraeos 1, 3)

  • Non enim angelis subiecit orbem terrae futurum, de quo loquimur. (Epistula ad Hebraeos 2, 5)

  • omnia subiecisti sub pedibus eius”. In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei; (Epistula ad Hebraeos 2, 8)

  • participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus, (Epistula ad Hebraeos 3, 14)

  • Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici? (Epistula ad Hebraeos 7, 11)

  • Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis. (Epistula ad Hebraeos 9, 15)

  • nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem. (Epistula ad Hebraeos 10, 34)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina