Fundar 30 Resultados para: semetipsum
Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, (Evangelium secundum Ioannem 2, 24)
Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: “Hoc vos scandalizat? (Evangelium secundum Ioannem 6, 61)
Dicebant ergo Iudaei: “Numquid interficiet semetipsum, quia dicit: “Quo ego vado, vos non potestis venire”?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 22)
et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de caelo dans vobis pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra”. (Actus Apostolorum 14, 17)
Tu, quam fidem habes, penes temetipsum habe coram Deo. Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. (Epistula ad Romanos 14, 22)
Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, ecclesiam aedificat. (Epistula I ad Corinthios 14, 4)
qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri, (Epistula ad Galatas 1, 4)
sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, (Epistula ad Philippenses 2, 7)
humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. (Epistula ad Philippenses 2, 8)
qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis; (Epistula I ad Timotheum 2, 6)
qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum. (Epistula ad Titum 2, 14)
Sic et Christus non semetipsum glorificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”; (Epistula ad Hebraeos 5, 5)