Fundar 159 Resultados para: semen

  • dicentes: “Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Lucam 20, 28)

  • Responderunt ei: “Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam! Quomodo tu dicis: “Liberi fietis”?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 33)

  • Scio quia semen Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. (Evangelium secundum Ioannem 8, 37)

  • Locutus est autem sic Deus: “Erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis; (Actus Apostolorum 7, 6)

  • qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “Sic erit semen tuum”. (Epistula ad Romanos 4, 18)

  • neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “In Isaac vocabitur tibi semen”. (Epistula ad Romanos 9, 7)

  • Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur semen; (Epistula ad Romanos 9, 8)

  • Et sicut praedixit Isaias: “Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus”. (Epistula ad Romanos 9, 29)

  • Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae. (Epistula II ad Corinthios 9, 10)

  • Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego. (Epistula II ad Corinthios 11, 22)

  • Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris. (Epistula ad Galatas 3, 19)

  • Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes. (Epistula ad Galatas 3, 29)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina