Fundar 220 Resultados para: scientiam Dei iustitiam
Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam? (Epistula ad Romanos 6, 16)
Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam. (Epistula ad Romanos 8, 10)
Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est; (Epistula ad Romanos 9, 30)
Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam; (Epistula ad Romanos 10, 2)
ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti; (Epistula ad Romanos 10, 3)
finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. (Epistula ad Romanos 10, 4)
Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem. (Epistula ad Romanos 10, 10)
De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat. (Epistula I ad Corinthios 8, 1)
Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? (Epistula I ad Corinthios 8, 10)
Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 2)
et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, (Epistula II ad Corinthios 10, 5)
Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. (Epistula ad Galatas 3, 6)