Fundar 18 Resultados para: sciatis
Et dixit Dominus ad Moy sen: “Ingredere ad pharao nem: ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in medio eorum, 2 et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis; et sciatis quia ego Dominus”. (Liber Exodus 10, 1)
Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis contra hominem et pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel. (Liber Exodus 11, 7)
“Loquere filiis Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Exodus 31, 13)
ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis”. (Liber Leviticus 11, 47)
— sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum fere milium, et cavete, ne appropinquetis ad eam — ut sciatis per quam viam ingrediamini, quia prius non ambulastis per eam”. (Liber Iosue 3, 4)
Audite, filii, disciplinam patris et attendite, ut sciatis prudentiam; (Liber Proverbiorum 4, 1)
Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus, quem elegi, ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus et post me non erit. (Liber Isaiae 43, 10)
Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum. (Liber Ieremiae 44, 29)
Audi, Israel, mandata vitae; auribus percipite, ut sciatis prudentiam. (Liber Baruch 3, 9)
Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata — ait paralytico - : (Evangelium secundum Marcum 2, 10)
Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Lucam 5, 24)