Fundar 119 Resultados para: reversus
Reversus est ergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: “Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis”. (Prophetia Danielis 13, 50)
Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et excitavit me quasi virum, qui excitatur de somno suo. (Prophetia Zachariae 4, 1)
Haec dicit Dominus: Reversus sum ad Sion et habitabo in medio Ierusalem; et vocabitur Ierusalem civitas Veritatis, et mons Domini exercituum mons Sanctitatis. (Prophetia Zachariae 8, 3)
Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est. (Evangelium secundum Lucam 8, 37)
Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo; et iussit illi dari manducare. (Evangelium secundum Lucam 8, 55)
Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: “Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc”. (Evangelium secundum Lucam 14, 21)
In se autem reversus dixit: “Quanti mercennarii patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. (Evangelium secundum Lucam 15, 17)
Et Petrus ad se reversus dixit: “Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum”. (Actus Apostolorum 12, 11)
Et cum a Papho navigassent, qui erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliae; Ioannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam. (Actus Apostolorum 13, 13)
neque ascendi Hierosolymam ad antecessores meos apostolos; sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum. (Epistula ad Galatas 1, 17)
Contigit enim eis illud veri proverbii: “Canis reversus ad suum vomitum”, et “Sus lota in volutabro luti”. (Epistula II Petri 2, 22)