Fundar 265 Resultados para: regnum caelorum
Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 43)
“Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 2)
Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 13)
Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca; (Evangelium secundum Matthaeum 24, 7)
Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 29)
et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 31)
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 36)
Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 1)
Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 34)
et dicens: “Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio”. (Evangelium secundum Marcum 1, 15)
Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud; (Evangelium secundum Marcum 3, 24)
Et dicebat: “Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram (Evangelium secundum Marcum 4, 26)