Fundar 14 Resultados para: rectus

  • Petra, perfecta sunt opera eius, quia omnes viae eius iustitia. Deus fidelis et absque ulla iniquitate, iustus et rectus. (Liber Deuteronomii 32, 4)

  • Vocavit ergo Achis David et ait ei: “Vivit Dominus quia rectus es tu, et bonus est in conspectu meo exitus tuus et introitus tuus mecum in castris, et non inveni in te quidquam mali ex die, qua venisti ad me, usque ad diem hanc. Sed principibus non places. (Liber I Samuelis 29, 6)

  • Vir erat in terra Us nomine Iob, et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo. (Liber Iob 1, 1)

  • Dixitque Dominus ad eum: “Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo?”. (Liber Iob 1, 8)

  • Et dixit Dominus ad Satan: “Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra”. (Liber Iob 2, 3)

  • si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae; (Liber Iob 8, 6)

  • TETH. Dulcis et rectus Dominus, propter hoc peccatores viam docebit; (Liber Psalmorum 25, 8)

  • ut annuntient quoniam rectus Dominus, refugium meum, et non est iniquitas in eo. (Liber Psalmorum 92, 16)

  • Vir impius obfirmat vultum suum; qui autem rectus est, corrigit viam suam. (Liber Proverbiorum 21, 29)

  • Propter peccata terrae multi principes eius; et propter hominem intellegentem et sapientem rectus ordo longior erit. (Liber Proverbiorum 28, 2)

  • Periit pius de terra, et rectus in hominibus non est; omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum rete venatur. (Prophetia Michaeae 7, 2)

  • Qui optimus in eis, est quasi paliurus, et, qui rectus, quasi spina de saepe; dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit: nunc erit confusio eorum. (Prophetia Michaeae 7, 4)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina