Fundar 16 Resultados para: radicem
Et, quodcumque reliquum fuerit de domo Iudae, mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum; (Liber II Regum 19, 30)
Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius; nec mittet in terra radicem suam. (Liber Iob 15, 29)
Si ergo nunc dicitis: “Quomodo persequemur eum et radicem verbi inveniemus contra eum?”, (Liber Iob 19, 28)
Propterea Deus destruet te in finem; evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium. (Liber Psalmorum 52, 7)
Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuriis vitulaminibus non dabit radicem in profundum altam nec stabile firmamentum collocabit. (Liber Sapientiae 4, 3)
Et pascentur primogeniti egenorum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam. (Liber Isaiae 14, 30)
Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo Iudae, quod reliquum est, radicem deorsum et faciet fructum sursum. (Liber Isaiae 37, 31)
Plantasti eos, et radicem miserunt, proficiunt et faciunt fructum; prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum. (Liber Ieremiae 12, 2)
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum. (Prophetia Malachiae 3, 19)
Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 10)
sole autem orto, aestuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 6)
non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 21)