Fundar 270 Resultados para: quomodo
Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?”. (Evangelium secundum Lucam 6, 4)
Quomodo potes dicere fratri tuo: “Frater, sine eiciam festucam, quae est in oculo tuo”, ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam, quae est in oculo fratris tui. (Evangelium secundum Lucam 6, 42)
Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo”. (Evangelium secundum Lucam 8, 18)
Nuntiaverunt autem illis hi, qui viderant, quomodo sanus factus esset, qui a daemonio vexabatur. (Evangelium secundum Lucam 8, 36)
At ille dixit ad eum: “In Lege quid scriptum est? Quomodo legis?”. (Evangelium secundum Lucam 10, 26)
Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia. (Evangelium secundum Lucam 11, 18)
Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Lucam 12, 27)
Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur! (Evangelium secundum Lucam 12, 50)
Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare? (Evangelium secundum Lucam 12, 56)
Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: (Evangelium secundum Lucam 14, 7)
Dixit autem ad illos: “Quomodo dicunt Christum filium David esse? (Evangelium secundum Lucam 20, 41)
David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est?”. (Evangelium secundum Lucam 20, 44)