Fundar 93 Resultados para: plagam

  • Cumque omnes pugnatores cum eo ascendissent et appropinquassent civitati, steterunt ad septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos vallis media erat. (Liber Iosue 8, 11)

  • Et posuit populus tota castra, quae erant in aquilone urbis, et agmen extremum ad occidentalem plagam urbis. Abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio. (Liber Iosue 8, 13)

  • Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam Arabae. (Liber Iosue 12, 1)

  • et in Araba usque ad mare Chenereth in oriente et usque ad mare Arabae, quod est mare Salsissimum, ad orientalem plagam in via, quae ducit Bethiesimoth, et in australi parte, quae iacet ad radices Phasga. (Liber Iosue 12, 3)

  • Hi sunt reges terrae, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani usque ad montem Calvum, qui ascendit in Seir; tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas, (Liber Iosue 12, 7)

  • Cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam: (Liber Iosue 13, 8)

  • in valle quoque Betharan et Bethnemra et Succoth et Saphon, reliqua pars regni Sehon regis Hesebon; Iordanis et terminus usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam. (Liber Iosue 13, 27)

  • Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam. (Liber Iosue 13, 32)

  • quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini”. (Liber Iosue 18, 7)

  • descenditque in extremam partem montis, qui respicit vallem Benennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim; descenditque in vallem Ennom, iuxta latus Iebusaei ad austrum, et pervenit ad fontem Rogel (Liber Iosue 18, 16)

  • Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethhepher, Etthacasin et egreditur in Remmon et inclinatur in Noa; (Liber Iosue 19, 13)

  • et trans Iordanem contra orientalem plagam Iericho statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Golan in Basan de tribu Manasse. (Liber Iosue 20, 8)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina