Fundar 86 Resultados para: peccatis
MEM. Quid murmurabit homo vivens, vir pro peccatis suis? (Lamentationes 3, 39)
Ergo et tu porta confusionem tuam, quae absolvisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens quam illae; iustificatae sunt enim a te. Ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam, quae iustificasti sorores tuas. (Prophetia Ezechielis 16, 52)
Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet, non morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 21)
In scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israel. Quod scelus Iacob? Nonne Samaria? Et quae excelsa Iudae? Nonne Ierusalem? (Prophetia Michaeae 1, 5)
Ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis. (Prophetia Michaeae 6, 13)
In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem pro peccatis et immunditia. (Prophetia Zachariae 13, 1)
pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 21)
Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 24)
Responderunt et dixerunt ei: “In peccatis tu natus es totus et tu doces nos?”. Et eiecerunt eum foras. (Evangelium secundum Ioannem 9, 34)
Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. (Epistula I ad Corinthios 8, 12)
Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas (Epistula I ad Corinthios 15, 3)
quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris. (Epistula I ad Corinthios 15, 17)