Fundar 13 Resultados para: passi
Etenim, si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est; (Liber Sapientiae 3, 4)
Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est. (Liber Sapientiae 11, 5)
Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. (Liber Sapientiae 11, 20)
Propter haec per his similia castigati sunt digne et per multitudinem bestiarum tormenta passi sunt. (Liber Sapientiae 16, 1)
negantes enim te nosse impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt, novis pluviis et grandinibus et imbribus persecutionem passi et per ignem consumpti. (Liber Sapientiae 16, 16)
Sanctis autem tuis maxima erat lux; et horum quidem vocem illi audiebant, sed figuram non videbant et, quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant; (Liber Sapientiae 18, 1)
Et respondens dixit illis: “Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? (Evangelium secundum Lucam 13, 2)
Tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere. (Actus Apostolorum 27, 32)
et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus, (Epistula I ad Corinthios 4, 12)
Nam et cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi: foris pugnae, intus timores. (Epistula II ad Corinthios 7, 5)
Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa! (Epistula ad Galatas 3, 4)
sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 2)