Fundar 12332 Resultados para: os
Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae; (Liber Genesis 3, 18)
Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos. (Liber Genesis 3, 21)
Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino. (Liber Genesis 4, 3)
Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”. (Liber Genesis 4, 9)
Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua! (Liber Genesis 4, 11)
Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”. (Liber Genesis 4, 12)
Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum. (Liber Genesis 4, 15)
Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”. (Liber Genesis 4, 25)
Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini. (Liber Genesis 4, 26)
Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt. (Liber Genesis 5, 2)
Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias. (Liber Genesis 5, 4)
Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos. (Liber Genesis 5, 6)