Fundar 231 Resultados para: opus praemium
et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. (Liber Isaiae 32, 17)
ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo. (Liber Isaiae 40, 10)
Ecce vos estis nihilum, et opus vestrum nihil valet; abominatio est, qui eligit vos. (Liber Isaiae 41, 24)
Vae, qui contradicit fictori suo, testa de vasis fictilibus terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: “Quid facis?” et “Opus tuum absque manibus est”? (Liber Isaiae 45, 9)
Haec dicit Dominus, Sanctus Israel, plastes eius: “Numquid ventura interrogatis me super filios meos et super opus manuum mearum mandatis mihi? (Liber Isaiae 45, 11)
Ecce, ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum; et ego creavi etiam vastatorem ad disperdendum. (Liber Isaiae 54, 16)
Populus autem tuus omnes iusti; in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. (Liber Isaiae 60, 21)
Quia ego Dominus diligens iudicium, odio habens rapinam et iniquitatem; et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis. (Liber Isaiae 61, 8)
Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: “Dicite filiae Sion: Ecce salus tua venit, ecce merces eius cum eo, et praemium eius coram illo. (Liber Isaiae 62, 11)
iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primo in sinu eorum”. (Liber Isaiae 65, 7)
et loquar iudicia mea cum eis super omnem malitiam eorum, qui dereliquerunt me et incensum obtulerunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum. (Liber Ieremiae 1, 16)
quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia, (Liber Ieremiae 10, 3)