Fundar 36 Resultados para: odio

  • Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius: (Liber Sapientiae 14, 9)

  • Non est enim ei bene, qui assiduus est in malis et eleemosynas non dat, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus. (Liber Ecclesiasticus 12, 3)

  • Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam. (Liber Ecclesiasticus 12, 7)

  • utere quasi homo frugi his, quae tibi apponuntur, ne, cum manducas multum, odio habearis. (Liber Ecclesiasticus 31, 19)

  • Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret, ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generationem et generationem; (Liber Isaiae 60, 15)

  • Quia ego Dominus diligens iudicium, odio habens rapinam et iniquitatem; et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis. (Liber Isaiae 61, 8)

  • et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum et fornicationes tuae. (Prophetia Ezechielis 23, 29)

  • propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero. (Prophetia Ezechielis 35, 11)

  • Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt. (Prophetia Amos 5, 10)

  • Sed odio habetis bonum et diligitis malum. Violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum. (Prophetia Michaeae 3, 2)

  • Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius thoibus deserti. (Prophetia Malachiae 1, 3)

  • Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles. (Prophetia Malachiae 2, 16)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina