Fundar 78 Resultados para: multo

  • Et non humiliavit se ante faciem Domini, sicut humiliaverat se Manasses pater eius, et multo maiora deliquit. (Liber II Paralipomenon 33, 23)

  • Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo. (Liber Esdrae 10, 1)

  • ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac splendorem atque iactantiam magnitudinis suae multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus. (Liber Esther 1, 4)

  • ut ostenderet tibi secreta sapientiae et arcana consilia eius, et intellegeres quod multo minora quaerat a te, quam meretur iniquitas tua. (Liber Iob 11, 6)

  • Et senes et antiqui sunt inter nos, multo vetustiores quam pater tuus. (Liber Iob 15, 10)

  • Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo multo laudabo te. (Liber Psalmorum 35, 18)

  • Videns autem Lysias factam eversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat externos, ut multo numero rursus venirent in Iudaeam. (Liber I Maccabaeorum 4, 35)

  • Et vidit Iudas omnem malitiam, quam fecit Alcimus et, qui cum eo erant, filiis Israel multo plus quam gentes; (Liber I Maccabaeorum 7, 23)

  • Et surrexit, ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis, qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; et non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. (Liber I Maccabaeorum 9, 60)

  • Et audivit Ionathas quod aderant principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo volentes eum removere a negotio; (Liber I Maccabaeorum 11, 63)

  • Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum. (Liber I Maccabaeorum 12, 24)

  • Et vidit Tryphon quia venit cum exercitu multo et extendere in eum manus timuit (Liber I Maccabaeorum 12, 42)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina