Fundar 777 Resultados para: meum
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: “Ego sum Deus Abraham patris tui. Noli timere, quia tecum sum; benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham”. (Liber Genesis 26, 24)
Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: “Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum”. (Liber Genesis 27, 41)
Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Charran; (Liber Genesis 27, 43)
respondit: “Vere os meum es et caro mea!”. Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius, (Liber Genesis 29, 14)
Quae concepit et peperit filium dicens: “Abstulit Deus opprobrium meum”; (Liber Genesis 30, 23)
Modicum habuisti, antequam venirem ad te, et nunc multiplicatum est vehementer, benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Nunc autem quando providebo etiam domui meae?”. (Liber Genesis 30, 30)
Et dixit ad Iacob: “Quare ita egisti et decepisti cor meum, abigens filias meas quasi captivas gladio? (Liber Genesis 31, 26)
Tumensque Iacob cum iurgio ait: “Quam ob culpam meam et ob quod peccatum meum sic persecutus es me, (Liber Genesis 31, 36)
Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo”. (Liber Genesis 32, 6)
Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest”. (Liber Genesis 32, 13)
Et praecepit priori dicens: “Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?", (Liber Genesis 32, 18)
Interrogavit eum Iacob: “Dic mihi, quo appellaris nomine?”. Respondit: “Cur quaeris nomen meum?”. Et benedixit ei in eodem loco. (Liber Genesis 32, 30)