Fundar 10 Resultados para: matutina
Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis perturbavit exercitum eorum; (Liber Exodus 14, 24)
Et factum est, cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in tres partes; et ingressi sunt media castra in vigilia matutina et percusserunt Ammon, usque dum incalesceret dies. Reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter. (Liber I Samuelis 11, 11)
cum clamarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei? (Liber Iob 38, 7)
Transeuntes per vallem sitientem in fontem ponent eam, etenim benedictionibus vestiet eam pluvia matutina. (Liber Psalmorum 84, 7)
Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus festi (Liber Ecclesiasticus 50, 6)
Ad legem et ad testimonium! Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. (Liber Isaiae 8, 20)
Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens. (Prophetia Osee 6, 4)
Idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens, sicut palea turbine rapta ex area et sicut fumus de fumario. (Prophetia Osee 13, 3)
Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum. (Prophetia Michaeae 2, 1)
Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina”. (Apocalypsis Ioannis 22, 16)