Fundar 38 Resultados para: ligno

  • Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso; et vocem meam non audistis, ait Dominus. (Liber Ieremiae 3, 13)

  • loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quae iunctae sunt ei, et dabo eas pariter cum ligno Iudae et faciam eas in lignum unum, et erunt unum in manu mea. (Prophetia Ezechielis 37, 19)

  • strata erant ligno, et fenestrae marginatae et margines in circuitu triplices contra limen erant strato ligno per gyrum in circuitu, et a terra usque ad fenestras — et fenestrae poterant claudi — usque ad superiora ostii; (Prophetia Ezechielis 41, 16)

  • Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo. (Prophetia Osee 4, 12)

  • Vae, qui dicit ligno: “Expergiscere!”, “Surge!” lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius. (Prophetia Habacuc 2, 19)

  • quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?”. (Evangelium secundum Lucam 23, 31)

  • Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno; (Actus Apostolorum 5, 30)

  • Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno. (Actus Apostolorum 10, 39)

  • cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento. (Actus Apostolorum 13, 29)

  • qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno. (Actus Apostolorum 16, 24)

  • Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “Maledictus omnis, qui pendet in ligno”, (Epistula ad Galatas 3, 13)

  • Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei. (Apocalypsis Ioannis 2, 7)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina