Fundar 35 Resultados para: latus
Ecce circumdedi te vinculis, et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuae. (Prophetia Ezechielis 4, 8)
Et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et far et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum, quibus recumbes super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 9)
idcirco ecce ego aperiam latus Moab privans eam civitatibus, civitatibus, inquam, eius, a finibus eius, decore terrae: Bethiesimoth et Baalmeon et Cariathaim; (Prophetia Ezechielis 25, 9)
et pavimentum ad latus portarum secundum longitudinem portarum; hoc erat pavimentum inferius. (Prophetia Ezechielis 40, 18)
Et ad latus extra vestibulum ad ostium portae, quae respicit ad aquilonem, duae mensae; et ad la tus alterum vestibuli portae duae mensae. (Prophetia Ezechielis 40, 40)
Quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde ad latus portae: octo mensae erant, super quas mactabunt. (Prophetia Ezechielis 40, 41)
Tunc ergo apprehendit Pi latus Iesum et flagellavit. (Evangelium secundum Ioannem 19, 1)
sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. (Evangelium secundum Ioannem 19, 34)
Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. (Evangelium secundum Ioannem 20, 20)
Dicebant ergo ei alii discipuli: “Vidimus Dominum!”. Ille autem dixit eis: “Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 25)
Deinde dicit Thomae: “Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 27)