Fundar 21 Resultados para: lapidum

  • In veste enim poderis, quam habebat, totus erat orbis terrarum, et parentum magnalia in quattuor ordinum lapidum sculptura, et magnificentia tua in diademate capitis illius. (Liber Sapientiae 18, 24)

  • Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis constringitur peccatum. (Liber Ecclesiasticus 27, 2)

  • “Michaeas Morasthites fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens: “Haec dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum”. (Liber Ieremiae 26, 18)

  • Ulula, Hesebon, quoniam vastata es, ut sis in acervum lapidum; clamate, filiae Rabba, accingite vos ciliciis, plangite et circuite per muros, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes eius et principes eius simul. (Liber Ieremiae 49, 3)

  • Venite ad eam ab extremis finibus, aperite horrea eius; redigite eam in acervos lapidum quasi manipulos et interficite eam, nec sit quidquam reliquum. (Liber Ieremiae 50, 26)

  • Cum cherub extento et protegente te posui te, in monte sancto Dei fuisti, in medio lapidum ignitorum ambulasti, (Prophetia Ezechielis 28, 14)

  • In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti. Et eieci te de monte Dei, et perdidit te cherub protegens de medio lapidum ignitorum. (Prophetia Ezechielis 28, 16)

  • Et ponam Samariam in acervum lapidum, in agrum, ubi plantatur vinea; et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo. (Prophetia Michaeae 1, 6)

  • Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum. (Prophetia Michaeae 3, 12)


“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina