Fundar 149 Resultados para: illorum
Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei. (Liber Ecclesiasticus 25, 8)
Divitis autem vel pauperis cor bonum; in omni tempore vultus illorum hilaris. (Liber Ecclesiasticus 26, 4)
Loquela stultorum odiosa, et risus illorum in deliciis peccati. (Liber Ecclesiasticus 27, 14)
Loquacitas multum iurantis horripilationem capiti statuet, et rixa illorum obturatio aurium. (Liber Ecclesiasticus 27, 15)
Effusio sanguinis rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis. (Liber Ecclesiasticus 27, 16)
Ira et furor utraque exsecrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum. (Liber Ecclesiasticus 27, 33)
Multi dati sunt in ruinam auri gratia, et facta est in facie ipsorum perditio illorum. (Liber Ecclesiasticus 31, 6)
Curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe, (Liber Ecclesiasticus 32, 2)
Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. (Liber Ecclesiasticus 34, 15)
Radix consiliorum cor, ex quo partes quattuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors; et dominatrix illorum est assidua lingua. (Liber Ecclesiasticus 37, 21)
Est enim tempus, quando per manus illorum est solacium. (Liber Ecclesiasticus 38, 13)
sed creaturam laboris confirmabunt, et sollicitudo illorum in operatione artis. (Liber Ecclesiasticus 38, 39)