Fundar 243 Resultados para: ignis

  • Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos?”. (Evangelium secundum Lucam 9, 54)

  • Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; (Actus Apostolorum 2, 3)

  • Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sinai angelus in ignis flamma rubi. (Actus Apostolorum 7, 30)

  • Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. (Epistula ad Romanos 12, 20)

  • uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. (Epistula I ad Corinthios 3, 13)

  • Et ad angelos quidem dicit: “Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis”; (Epistula ad Hebraeos 1, 7)

  • terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. (Epistula ad Hebraeos 10, 27)

  • exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum; (Epistula ad Hebraeos 11, 34)

  • etenim Deus noster ignis consumens est. (Epistula ad Hebraeos 12, 29)

  • ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exsultat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit! (Epistula Iacobi 3, 5)

  • Et lingua ignis est, universitas iniquitatis; lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis et inflammatur a gehenna. (Epistula Iacobi 3, 6)

  • aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus. (Epistula Iacobi 5, 3)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina