Fundar 167 Resultados para: genuit
Hae sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac; (Liber Genesis 25, 19)
Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus”. (Liber Genesis 29, 32)
Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios”; et idcirco appellavit nomen eius Levi. (Liber Genesis 29, 34)
Peperit autem Ada Eliphaz, Basemath genuit Rahuel, (Liber Genesis 36, 4)
Oolibama genuit Iehus et Ialam et Core. Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan. (Liber Genesis 36, 5)
Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris Esau, quos genuit ei: Iehus et Ialam et Core. (Liber Genesis 36, 14)
Hi filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres. (Liber Genesis 46, 15)
Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae; et hos genuit Iacob: sedecim animas. (Liber Genesis 46, 18)
Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. (Liber Genesis 46, 20)
Hi filii Rachel, quos genuit Iacob: omnes animae quattuordecim. (Liber Genesis 46, 22)
Hi filii Bilhae, quam dedit Laban Racheli filiae suae; et hos genuit Iacob: omnes animae septem. (Liber Genesis 46, 25)
De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum; Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum. (Liber Numeri 26, 29)