Fundar 38 Resultados para: genere

  • Iesbibenob, qui fuit de genere Rapha — ferrum hastae trecentos siclos appendebat — et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David; (Liber II Samuelis 21, 16)

  • Hi quattuor erant de genere Rapha ex Geth et ceciderunt per manum David et servorum eius. (Liber II Samuelis 21, 22)

  • ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo dicens: Non auferetur de genere tuo vir de solio Israel. (Liber I Regum 9, 5)

  • De horum genere erant et super vasa ministerii, ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur; (Liber I Paralipomenon 9, 28)

  • Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos, in quo percussit Sobbochai Husathites Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos. (Liber I Paralipomenon 20, 4)

  • Et, postquam in captivitatem deveni ad Assyrios, cum captivus morarer, ibam in Nineven; et omnes fratres mei et, qui de genere meo erant, manducabant de panibus gentium, (Liber Thobis 1, 10)

  • Et in diebus Salmanasar multas eleemosynas feci fratribus meis, qui erant ex genere meo. (Liber Thobis 1, 16)

  • Et dixit illi Thobi: “Salvus et sanus venias, frater, sed ne irascaris, frater, quod voluerim verum scire et patriam tuam. Tu frater meus es et de genere bono et optimo! Noveram Ananiam et Nathan duos filios Semeliae magni; et ipsi mecum ibant in Ierusalem et adorabant ibi mecum et non exerraverunt. Fratres tui viri optimi sunt; ex bona radice es. Et gaudens venias!”. (Liber Thobis 5, 14)

  • Nos autem alium Deum nescimus praeter eum, a quo speramus quia non despiciet nos nec auferet salutare suum a genere nostro. (Liber Iudith 8, 20)

  • Et dixit ad eam Holofernes: “Si autem defecerint, quae tecum sunt, unde afferemus et dabimus tibi similia eis? Non enim est homo nobiscum ex genere tuo, qui habeat similia”. (Liber Iudith 12, 3)

  • Et planxit eam omnis Israel diebus septem. Divisitque bona sua, priusquam moreretur, omnibus proximis viri sui Manasses et proximis ex genere suo. (Liber Iudith 16, 24)

  • Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Euphrate usque ad fines Aegypti (Liber I Maccabaeorum 3, 32)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina